Latin
111
Bacon, Silva silvarum 111
Unproofread scanNot analysed yet
178. Evidens est, aëris majore quantitate percussa sonum existere gravem; minore acutum. Percussio quantitatis majoris est à corporis percutientis magnitudine, latitudine concavi, quod à sono pertransitur, ejusdemque longitudine. Unde hypate major nete; fistulae soni gravis insunt majora foramina, quam acuti soni. Atque hae fistulae similesque eo graviorem edunt sonum, quo foramina ad inferius remotiora sunt, longiusque ab orificio distant; quantoque propiora orificio, tanto acutiorem. Quin etiam corpus solidum, quale [a] ferrum focarium in vertice pulsatum producet acutiorem sonum; in partibus inferioribus, graviorem. 179. Patet quoque, eo acutiorem esse sonum, quo acrior &celerior aëris percussio est; eoque graviorem, quo tardior. Idem conspicimus in fidibus, quae, quanto magis intensae &contortae (unde resultus celerior) tanto acutior sonus existit: quo vero laxiores sunt, eo gravior. Sic fides crassior magis tira] as an Andiron of Braesse. intensa, &tenuior minus intensa, eundem fortasse reddant tonum. 180.