Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gratias ei egimus, &diximus, curam hanc, quam pro peregrinis miseris suscepit, Deum pro certo remuneraturum. Itaque sex è nostris eum comitati sunt. Praeit ille, &respiciens ad nos dixit perhumane certe: Se servum nostrûm tantummodo commodo esse; &viae ducem. Duxit autem nos per tres plateas, pulchras admodum: atque per totam, quam pertransivimus, viam, haud pauci è populo, ad utrumque latus congregati sunt, ordine stantes; verum more adeo civili, ut viderentur non tam ad otiosum spectaculum convenisse, quam ut adventum nostrum gratularentur. Multi autem ex iis, cum incederemus, brachia sua paululum aperuerunt: quo gestu utuntur, cum adventum alicujus sibi gratum esse, significare volunt. Domus peregrinorum, aedificium est speciosum &spatiosum, extructum ex lateribus, nostris colore paulo magis purpureis: cum fenestris decoris, aliquibus ex vitro, aliquibus autem ex panno linteo delicato, oleo intincto. Deduxit nos primo in coenaculum satis elegans, super gradus locatum: tunc autem à nobis quaesivit: quot numero essemus? Et, quot è nostris aegroti?