Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
Respondimus: Universum numerum tam sanorum, quam aegrotorum, esse ad unum &quinquaginta homines: ex quibus aegroti erant septendecim. Rogavit nos, ut aliquantisper praestolaremur, dum ad nos rediret. Quod post horam circiter fecit. Tum vero adduxit ad cubicula visenda, quae nobis parata erant, numero novendecim: computatione scilicet inita, (quemadmodum videtur,) ut quatuor ex illis cubiculis, quae reliquis nonnihil praestabant, quatuor ex Primariis nostris, exciperent, in quibus seorsim cubarent; reliquorum quindecim singula binis assionarentur. Cubicula elegantiaerant, &lucida, nec non supellectili satis lauta ornatâ. Tum demum in porticum longam divertimus; qualia solent esse dormitoria Monachorum; ubi ostendit nobis, per latus unum integrum (nam latus adversum nihil aliud erat, quam paries, &fenestrae) cellas septendecim, nitidas, partitiones habentes ex Cedro. Quae porticus, cum cellis, numero quadraginta, (multo scilicet pluribus, quam nobis opus erat,) instituta erat ad usum infirmorum. Simulque monuit, quod, quamprimum aliquis ex aegrotis convalesceret, transferri posset è cella in cubiculum. Ad quem usum parata erant decem alia cubicula, praeter illa, de quibus ante diximus. Hoc facto, in coenaculum dibz G OOgE nos reduxit, &attollens paululum arundinem suam (quod in more illis erat, quoties Ministri mandata Superiorum referunt,) ita ad nos locutus. Notum vobis facio, consuetudinem Regni hujus postulare, ut post diem instantem, &crastinum, (quos vobis ad transferendos è navi homines, &res vestras, permittimus contineatis vos ipsos, intra fores hasce, in triduum.