Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 121
Unproofread scanNot analysed yet
HISTORIAE NATURALIS CENTURIA TERTIA. Experimenta varia spectantia motus sonorum in quacunque linea, circulari, obliqua, recta, sursum, deorsum, antrorsum, retrorsum. Mnes soni, qualescunque sint, in circulum moventur; hoc est, in omnes partes, sursum, deorsum, antrorsum, retrorsum; quod omnes docent instantiae. 202. Soni non requirunt ut recta linea ad sensum devehantur, quemadmodum visibilia, sed potest esse arcuata; quamvis verum sit, quod fortissime per rectam lineam moveant. neque tamen id lineae debetur rectitudini, sed minori intervallo; linea enim recta est brevissima. Hinc si quis ab altera interjecti parietis parte vocem proferat, ab altera queat exaudiri; non quod vox parietem transeundo penetret, sed quod arcuata ultra parietem ascendat.