Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 122
Unproofread scanNot analysed yet
203. Sonus obturatus repercussusque perveniet ad alteram partem per lineam obliquam. Sic ad alteram Rhedae partem demisso velo, ad alteram sublato, si quis ad clausum latus mendicans loquatur, apertae, non tectae parti, adstare videbitur. Tintinnabulo quoque aut campana, ex. gr. ,ad septentrionalem cubiculi partem collocata, &fenestra ad meridionalem aperta, ille qui in cubiculo versabitur, sonum tanquam ex meridie percipiet. 204. Sonorum motus quamvis in orbem sit (quippe &illorum datur orbis aut area Sphaerica) vehementissimus tamen est, longissimeque devehitur per lineas anteriores, ex prima locali aëris impulsione. Ideoque concionatoris vox commodius percipitur è regione suggestus, quam pone aut à lateribus, etsi pateat. Ita &sclopetum aut tormentum bellicum antrorsum è regione orificii longius audietur, quam retrorsum, aut ad latera. 205. Possit in dubium vocari, an melius soni sursum quam deorsum moveantur. Pulpita erecta sunt &exstant; &Imperatores olim verba facturi ad exercitum, conscendebant suggestum è cespitibus, quod vox loquentis è [a) plano incurreret obstaculis. Sed majoris quid momenti subesse videtur. Fieri enim possit, ut spiritales tam visibilium quam sonoa] vpon the leuell. sonorum species moveantur facilius deorsum quam sursum. Mirum est, quod homo in terra consistens eos qui in fastigio Sti Pauli sunt, videat minori statura, neque dignoscere queat, cum contrarium eveniat è culmine despicienti, ubi nec tantum contrahitur statura, nec omne discrimen prorsus evanescit.