Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 129
Unproofread scanNot analysed yet
Fiat praeterea experimentum per altos in nebulis tenuibusque imbribus clamores: fortassis enim aliquantum exstinguendo faciant sono. 219. Quatenus flamma soni medium existere possit (praesertim qualis producitur ope aëris, minime vero inter dura corpora) tentetur per loquelam intermedio luculento foco. Tunc vero admittendus videtur, propter aliqualem perturbationem sonitus, quem flamma in se generat. 220. Fiat experimentum, num alii liquores, tanquam media adhibiti, diversum ab aqua sonum edant; ut in collisione brachiorum forcipis, aut impulso fundo vasis lacte oleove repleti, quae etiamsi leviora sint, habeut tamen corpora magis inaequalia quam aërEgimus hactenus de natura mediorum, quae dispositionem suam acquirunt ex aëris compressione, aut contra: tractavimus hoc sub titulo de sonorum delatione; facit quoque huc concavi figura, per quod transitus datur; illud nunc agendum restat. Experimenta varia quantum figurae fistularum aut concavitatis, aut corpora deferentia conducant edendis sonis. Quantum figurae fistularum, aut concavi à sono transeundi, aut corporum devehentium Goog F c tium conferant ad sonorum varietatem atque alterationem; sive major minorve aëris spectetur quantitas in concava recepti; seu spatium, per quod brevius longiusve defertur sonus, aut aliae circumstantiae, per alios digesta titulos tractavimus. Hic expendendis figuris debetur locus, quas ut lineas concipio, sonis pervias. Tales sunt recta, obliquà, angularis, circularis, &c. 221. Campanae figura haud absimilis est pyramidi, nisi quod declinatio dilatatioque celerius quasi devergit expanditurque.