Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 130
Unproofread scanNot analysed yet
Figura cornuum venatoriorum, buccinarumque incurvarum obliqua est. inveniuntur &recta cornua totidem cum obliquis foraminibus, sed modica soni differentia; nisi quod recta vehementius inflentur. figurae tibiarum &fistularum rectae sunt; sed hae minori &majori constant foramine supra &infra. Tuba figuram habet literae S, qua stridor iste excitatur. In genere, figura recta sonos edit purissimos; obliqua raucum magis &absonum. 222. Experimentum possit fieri in tibia sinuosa, cum quatuor flexionibus; sed &in tibia in crucis formam efformata, in medio patula; item tibia angulari, quam sonorum varietatem gignant. Rursum sit &tibia circulari exacteque sinuata rotunditate, indito foramine flatus receptaculo; cui non longe aliud subjungatur interjecto obstaculo transversim, ut flatus transmeet circulum, accedatque sic ad foramen secundum. Quin etiam corpora solida variae figurae suis tentanda percussionibus, ut globosae, planae, cubicae, crucis triangularis, &c. Fiat &eorum combinatio; plani contra planum; convexi contra convexum; &convexi contra planum; exacteque sonorum diversitates annotentur. Explorandi quoque à duris varia crassitudine corporibus producti, eorumque discrimina observentur. Expertus sum ego egregium esse aurei tintinnabuli sonum, neque argentei aut aenei sono imparem, imo meliorem.