Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 134
Unproofread scanNot analysed yet
illud fortassis ex eo, quod aër post primam impressionem alterius impressionis superventum non admittat, eodem quo priorem appetitu. qua proportione universum commensuretur materiae augmento incrementum virtutis, amplissimae disquisitionis campus est, peculiarisque tractatus diligentiam exposcit. Experimenta varia spectantia meliorationem sonorum. 229. Ex reflexionum concursu major est sonus; corpus vero unde aut vocis primigeniae origo, aut reflexio, si purum aut laeve fuerit, gratiorem reddit. Experimentum possit fieri in testudine aut pandura, cujus concavum vel venter ex aere polito, ligni vice sit. Videmus in aëre aperto sonum auribus allabi gratius ex chordis metallicis quam fidibus ex intestinis. Ad reflexiones plurimum quoque valet aqua; quod modulationes docent ubi aquae in propinquo sunt, aut Echo comprobat. 230. Constat experimenti fide, fistulam humectis nonnihil lateribus, sed guttis omnino discussis, clarius sonare, quam sicca si fuerit, suavi existente sibilo, ut ante sub titule de aequalitate à nobis dictum. Ratio est, quod porosa, ubi humectata fuerit superficies, quasique in confinio humidi &sicci, nonnihil aequalitatis &laevitatis acquirat.