Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 135
Unproofread scanNot analysed yet
Sed sibilus cui ex inaequalitate origo, mea opinione, oritur inter superficiem fistulae internam, quae &laevis, &humida, reliquamque materiam ex ligno, insinuati humoris expertem &siccam. 231. Coelum pruinosum Musicae intra aedes gratiae nonnihil conciliat. Ratio fortasse non dispositio aëris, sed ligni aut fidium in instrumentis, quae magis crispantur, &sic porosa &cava evadunt. Testudines quoque ex crebro usu clarius sonant recens confectis, eadem de causa. Idem deprehenditur in fidibus testudinis diu asservatis 232. Facit ad soni meliorationem aëris liberi &compressi mixtura; ideoque fiat experimentum in testudine aut pandura, cujus duplex concavum vel venter sit nodo supra chordas, alterum cum [a] ita tamen ut chordae utrique concavo applicentur &sat spatiintra concava vel ventres sit pro pandurizante vel tangente. Idem tentetur in lyra Hybernica cum duplici utrimque concavo, qua simplici alioqui contenta est. Dubitare liceat, 1] with a Kyot ouer the Strings an non futura sic resonantiae nimietas efficeret ut nota notam praeverteret. 233. Prolata in orificio tympani modulata vox suaviorem reddit vocem.