Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 14
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc Democritus plagae motum vocat. In obvio hoc experimento causa claudentis se undique bullae est, quod appetitus separationi &discontinuationi resistens (qui in solidis corporibus validus est) in liquoribus etiam reperiatur, etsi languidior remissiorque; ut in hoc bullae motu videre est. Datur &illud conspici in parvis vitris ex saliva, quae pueri ex juncis conficiunt; &in bullarum castellis, quae ex insufflatione in aquam parant, quae nonnullum tenacitatis gradum ex sapone acquisivit. Patet idem in aquae stillicidiis, quae copiam nacta ut defluat, in tenue filum protrahitur ne separetur; illa si desit, in rotundas guttas contrahitur; figura maxime discontinuationem corporis prohibente. Causa rotunditatis in bulla eadem est, &quoad membranulam aquae &quoad aërem internum. Aër enim perinde separationem fugit, ideoque se in rotundam figuram convolvit. Subsistentia &aëris brevi spatio mora, ostendit aërem ex se lento aut nullo appetitu ferri in ascensum. Experimentum unicum spectans fontes artificiales. 25. Rejectio experimentorum, qua sub inde utor, etsi non appareat, varia est. experamentum vero in operatione usum sui si probet, recipio, sed tanquam dubiae fidei tradoVir ignobilis modum describit parandi fontem artificialem. Exquire declivem terram, ubi commode celerem decursum aqua pluvia habeat.