Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 15
Unproofread scanNot analysed yet
Dispone alveum semiplenum lapidibus justae magnitudinis ad profunditatem trium aut quatuor pedum in eadem terra. Altera pars in acclivi, altera in declivi collocetur. reple alveum silicibus convenienti copia, superficiei arenam ingere. videbis (inquit post aliquoties iteratos imbres, decliviorem alvei partem fontis instar promicare. Nec mirum si hoc fiat, dum aqua pluvia in procursu est. Sed addit, longo post pluviae defluxum tempore duraturum; quasi multiplicetur aqua ex aëre adjuta à frigiditate, terrae condensatione, &prioris aquae consortio. Experimentum unicum spectans venenatam humanae carnis qualitatem. 26. Galli (à quibus morbus Neapolitanus denominationem accepit) referunt fuisse in Neapolitana obsidione improbos mercatores, qui carnem hominum recens occisorum in Mauritania vasis conditam, loco thynnorum divenderent; atque tam foedo &gravi nutrimento adscribi hujus morbi originem. Neque à vero abludit; constat enim Canibalos ad Occidentem vesci carne humana; eaque India, primum detecta cum esset, plurimum laboravit hoc morbo. Nostro quoque tempore venena, quae Occidentalibus Indis praesentissima sunt, ex sanguinis, pinguedinis aut carnis humanae miscela constant.