Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 142
Unproofread scanNot analysed yet
246. Multa sunt loca, varias echus formas creantia, quarum altera alteram subsecuta excipit. Fit illud ubi varii colles aut arbusta inter se vicinia distantiave dispares existunt, ita ut ultimae recursus ultimus quoque auribus accidat sentiaturve. 247. Uti vox circulariter tam antrorsum quam retrorsum pergit quoad loquentem, sic &Echo. multae enim Echus à tergo percipiuntur ratione loci in quo consistis. 248. Ut echo fiat ter quater quinquiesve regerens voces distincte, opus est justa ad proportionem distantia corporis repercutientis. In propinquo enim (cum hoc tamen intervallo, ne concurrens echo emanet) subito nimis regressu aures ferit, requiritur quoque haud nimia aëris compressio. coarctatus enim ad magnam distantiam aër idem prodit effectum cum aëre libero ad parvam distantiam. Ideo in experimento loquelae in puteo, quamvis alto, vox subito recurrit, &duo tantum vocabula regerit. 249. Quod ad Echus ex priori ortas, nova datur ejus rei instantia ex loco, cujus jam descriptionem aggredior.