Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 143
Unproofread scanNot analysed yet
Distat tria aut quatuor milliaria Parisiis, non procul à pago Ponte Carentoniano, &quantum conficiat spatii jactus sagittae, à Sequana; locus, sacellum angustumve templum; cujus parietes omnes tam à lateribus quam in extremis superstites &gemina columnarum series ad modum ambulacrorum in templis; concamerationis plane nihil, ad singulas columnas sarmentorum cumulus humanam staturam aequans, quae navicularius flumine devecta ratibus non cymbis eo loci deponit (ut videtur quo se levet, ab una parte consistens emissam vocem ter &decies distinctis intervallis regredi sentiebam, meminique ex relatu decies &sexies reflexam. eram ibi hora tertia pomeridiana, sed commodissimum est (quod in qualibet echo usuvenit) tempus vespertinum. Manifestum est non fieri echus processionem variis è locis, sed esse jactationem vocis ultro citroque instar pilae, non secus ac in reflexionibus speculorum fieri amat. Speculo anteriori si alterum substituas, posterius hoc cum sua imagine reddet speculum anterius, &vice versa, &ita porro super-reflexiò sit, donec exstincta speciei species evanescat, cum à singulis regressibus debilitata sensim in umbram refugiat. Sic &vox isti immissa sacello speciem speciei generat, succedentesque sibi invicem reflexiones, quarum singulae prioribus languidiores emoriuntur. Adeo ut si tria verba proferas, fortasse tria reddet condistincta temporum vicibus integre, post decrescente temporis spatio duo posteriora, denique ad aliquod tempus regeret ultimam vocem, &deficiet, ulterius languescere nescia. Echus unius recursus magnum quid praestat, si quatuor aut quinque vocabula exaudiantur. Haec Echo in recursus tam multiplices regyrans ultra viginti vocabula auribus percipienda offert. 250.