Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 144
Unproofread scanNot analysed yet
Similis Echo ex Echo, sed cum duplicata repercussione, observatur, si quis inter domum &collem medius lyram percutiat versus collem, à retro enim venientem Echo domus producit, alteraque alteri transmittitur, ut postrema languidior sit. 251. Dantur &literae, quas aegre exprimat Echo, velut S, praecipue initiale. memini cum aliquando Pontem Carentonianum peterem, adfuisse Parisiensem, provectae aetatis hominem, qui hunc pronunciandi defectum à bono esse genio interpretabatur. Si enim, inquit, Diaboli nomen Satan efferas, Echo illud minime referet, sed vaten, quod ex Gallico idem est cum apage. Mihi subiit, quod Echo literam S non repercutiat, utpote cum sibilus &interior tantum sonus sit. 252. Echo nonnunquam celerior est, resilitque statim à prolata voce, ut partim est dictum; alia vero magis velut deliberata procedit, hoc est, plus spatii relinquit inter vocem &reflexionem; quod vel propinquitas vel distantia loci facit. quaedam longiore tra ctu verba repellit, quaedam breviori; alia clarior (pari cum primigenia voce claritate nonnunquam majori) alia languidior dilutiorque 253.