Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 147
Unproofread scanNot analysed yet
Sed utrumque actu proprio tria manifeste effecta producit: quorum primum quod species magis (ut sic loquar) quantitativa majorisque impressionis minorem invaentioremque subigat, ut lumen solis, lumen cicindulae, boatus tormenti bellici vocem Secundum, quod vis objecti in excessu praegravansque destruat sensum: ut lumen solis oculum; violentus sonus prope aurem, auditum. Tertium, quod utrumque ablittat repercussionem, ut in speculis, &Echo262. Neutrum speciem alterius destruit impeditve, in eodem licet medio obviam, velut lumen aut color sonum non tollit, aut contra. 263. Utrumque animantia afficit objectis diversimode sensus moventibus, prout grata ingrataque fuerint; quae tamen, si rite attendatur, inanimata quoque afficiunt, conformitatem scilicet quandam cum utriusque cusus organis habentia. sic visibilia in speculis operantur, quae haud absimilia sunt pupillae in oculo; &audibilia in locis Echo generantibus quae referunt concavitatem &structuram auris. 264. Utriusque variant actiones ex varia medii dispositione. ita tremulum medium (quale fumus) objecto trepidationem inferre videtur; &intensionis remissionisque capax (ut ventus) sonum attollit &deprimit. 265. Aër utrique commodum &propitium maxime medium est; aqua enim aut vitrum comparationem cum eo haud sustinent.