Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 148
Unproofread scanNot analysed yet
266. Utriusque objectum tenue si fuerit &accuratum, sensus oportet habere erectos &attentos; adeo ut oculi contractio sequatur distinctissimae visionis propositum, auresque arrigantur ad exactam auscultationem se componntibus; quod in bestiis aures habentibus mobiles obvium magis. 267. Radii luminis collectione multiplicati gignunt calorem, operatione longe à visu diversa. Soni vero conglomerati multiplicatique summam generant aëris rarefactionem, actionem materiatam sonorum operationi dissimilem, si non fallit nos antiquitas, quae narrat aves decidisse ad sublatos in coelum clamores collectae multitudinis. Dissensus eorum quae visu &auditi percipiuntur.