Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
Allata etiam est nobis magna copia Aurantiorum illorum coccineorum, in usum aegrotorum: aiebant enim, ea praesens &efficax esse remedium contra aegritudinem in navigatione contractam. Praeterea, pyxidem nobis tradidit, pilulis albescentibus sive cineritiis, plenam: monuitque, ut aegroti nostri, unam earum, singulis noctibus, in introitu lecti, sumerent: quas dixerat sanitatem eorum acceleraturas. Proximo die, cum à labore &opere, circa vecturam hominum, &rerum nostrarum è navi, requievimus, visum est mihi, socios nostros in unum convocare: cum autem convenissent, ita eos allocutus sum: Amici mei carissimi, noscamus nos ipsos, &quo loco res nostrae sint. Viri sumus, in terram projecti è mari, sicut Jonas è ventre Balenae, cum in alto veluti sepulti essemus. Jam vero, licet terram rursus calcamus, inter vitam tamen &mortem, medii consistimus. Etenim fines, &veteris, &novi Orbis, praetervecti sumus. Atque utrum nobis Europam rursus conspicere dabitur, soli Deo notum. Miraculo quodam huc advecti sumus, atque à miraculo prope aberit, si hinc abvehamur. Quocirca, salutem praeteritam ac pericula praesentia, &futura, animo recolentes, ad Deum nos convertamus, corda levemus, &vias nostras singuli corrigamus.