Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
Veruntamen, hoc vos non perturbet, neque propterea intra carcerem vos compingi existimate: sed potius indultum hoc esse, quo ab itinere vestro, spiritus recreetis &reficiatis, nullius rei egebitis: Quin &sex famuli assignati sunt, qui vobis ministrent. &negoria vestra expediant. Gratias ei egimus, cum omni affectu, &humilitate: &diximus: Deus proculdubio in hac terra manifestatur. Obtulimus ei etiam viginti aureos, sed ille quoque subridens, hoc solum dixit: Quid, vultis me esse hominem binisalarii? sic abiit. Paulo post, prandium nostrum allatum est: quod certe satis lautum, &salubrem victum, tam respectu ciborum, quam potus, exhibuit: meliorem certe &uberiorem, quam pro modulo Collegii ullius, quantum novi, in Europa. Potus erat trium generum: unumquodque eorum bonum &salubre: Vinum ex uvis: potus ex granis qualis est apud nos cerevisia, sed clarus &limpidus: &sicerae genus ex fructu quodam ejus Regionis confectum, potus sane gratissimus, &miri refrigerii.