Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 152
Unproofread scanNot analysed yet
Remotae vetustatis fama est, surdos esse qui cataractis Nili accolunt. sed consimile quid in bombardariis, molitoribus, pontesque inhabitantibus non deprehenditur. 277. Impressioni colorum ea inesse videtur debilitas, ut non nisi per rectas lineas, fastigiatisque in conum radiis agat, cujus in objectis basis &verticale punctum in oculo, ut quaedam radiorum velut corrivatio &conjunctio sit; qui eo propagati effluvio secundarios radios nisi sola reflexione gignere nequeunt; hic nobis non tractanda. Transeuntes enim radii vix tingunt vicinum aërem, alioqui colores conspicerentur extra rectam lineam. Sed ut in hisce deprehenditur illud, ita contrarium obtinet in corpore luminoso. Interposita enim umbella inter oculum &candelam, lumen nihilominus chartae illapsum scribentem dirigit, inconspicua tamen candelae flamma; cujus loco si constituatur res colorata, non ingeret se oculis color. Posteriori huic naturae sonus communicat, cum duobus ad utrumque parietis latus consistentibus audita vox (quantum ego quidem judico) non sit modo primogenius &arcuata linea progressus sonus, sed &qui recta lineparietem pererrans priori similem in circulo motum gignit, sed languidiorem magisque flaccescentem.