Latin
153
Bacon, Silva silvarum 153
Unproofread scanNot analysed yet
Experimenta varia spectantia sympathiam &antipathium sonorum inter se 278. Omnis consonantia &dissonantia in Musicis nihil aliud quam antipat hia &sym pathia sonorum, in Musica quoque illa quam tractam appellant, aut sociatam. Ex coale scentibus Instrumentorum quorundam sonis, aliud alio gratius existit eorundem consortium (res hactenus non satis diligenter per observationes habita) ut lyra Hybernica optime jungitur cum barbyto gravioris toni, &fistula cum Musica fidibus canenda; organa admixtas non respuunt canentium voces, &c. sed Clavecymbala &Testudo, aut Lyra Cambro-Britannica &Hybernica, vox sola cum fistulis recte coalescere negant. sed plurima restant ad experimentum revocanda quoad exquisitam instrumentorum conjunctionem, unde magna ad emendatioris Musicae gratiam fieret accessio 279. Triviis jam innotuit, si resupinata testudine barbytove imponatur ex fidibus uni stramen, &in proximo altera sit testudo, cujus, unisona cum priore, fides tangatur, moveri &in resupinata fidem huic respondentem; quod ad oculum patet, excusso stramine.