Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 167
Unproofread scanNot analysed yet
NATVRALIS PHILOSOPHIAE CENTURIA QUARTA. Experimenta varia spectantia clarificationem liquorum, atque ejusdem accelerationem. Sitatum operanti natura tempus pravero tere artificio in accelerandis ejusdem effectu, inter Magnalia Natura merito referendum. Quin &post materia ex nihilo creationem secundo in divinis miraculis loco accedit illa temporis quasi in antecessum retractio. Ad ixcutienda igitur haec penetralia nostra inquisitionis labor progreditur; sepesita alium in locum acceleratione germinationis, cui generalem de Plantis tractatum reservamus. Nunc in aliis occupatas accelerationes exequemur. 301. Plurimos liquores permeantes toto corpore faeces exhibent primo turbidos, ut mustum, cerevisiam non satis excoctam vel cerevisiae chylum, expressos fruticum herbarumque succos. &c. quae temporis tractu ubi subsederint, clarescere eos patiuntur. Efficere autem id solito citius, ex iis est quae suo se momento maxime commendant. Admotis enim stimulis naturam impellimus, in cujus sic ordinem involamus, eum pervertentes. Habet illa quoque res usum optimum in potu, potabiliumque &condimentorum apparatu festino, aliisque eodem pertinentibus. Sed causas clarificationis productrices praemittere oportet cognoscendis auxiliis eam promoventibus.