Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 168
Unproofread scanNot analysed yet
Primam causam separatio praebet, qua crassiusculae liquoris partes à tenuioribus secernuntur. Secundam, aequalis spirituum in liquoribus distributio cum partibus tangibilibus; quae &ipsa per se quoque repraesentandis valet corporibus non turbidis. Tertiam ipsorum spirituum attenuatio, unde liquori pelluciditas &splendor conciliatur. 302. Separationem pondus perficit, ut in obvio liquorum sedimento conspicimus, calor, motus, praecipitatio aut sublimatio, (id est, variarum partium sursum deorsumque propulsio, quaedam attractionis species) adhaesio, ut cum corpus viscosius liquori commixtum agitatur, quod postea separatum contrahit crassiores liquoris partes; denique percolatio. 303. Aequalis spirituum distributio est à modico calore, &motu (tempus non exprimitur cui anticipando haec opera datur) alteriusque corporis mixtura, quod virtutem habeat aperiendi liquorem, spiritusque ad permeandum habiles reddat. 304. Spirituum attenuationem peragit talor quoque, motus, corpusque admixtum attenuandi facultate praeditum. Nunc autem post explicatas causas ut in universum instituendae clarificationis acceleratio procedat, ad has instantias experimentaque attendendum. 305. Obvium est, per derivationem liberare vinum aut cerevisiam à faecibus, ut celerius nanciscantur clarorem.