Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 169
Unproofread scanNot analysed yet
Faeces enim, utut conservandis potus viribus arcendaeque diutius corruptelae valeant, tamen spissum quid pariter egerunt. Atque haec instantia cum separatione facit. 306. Non inutile contra arbitror tentamentum, quid conferant faeces liquori non suo inditae; quae quamvis in genere turbant liquores, spiritus tamen attenuant. Geminum ergo vas sume recenti cerevisia impletum, derivatasque ex altero faeces alteri infunde, observaturus quid notabile ostendat haec operatio. Totum id spiritus attenuandos spectat. 307. Cerevisiae recenti modicam veteris quantitatem admisce, &attende num maturetur clarificatio aperto cerevisiae corpore, dissectisque, quae crassiores sunt, partibus, ut faecibus aggregentur. Separationis haec instantia est. 308. Quo diutius byne vel brasium, aut herbae, aut simile quid corpori liquoris infunDited by GSogiqu ditur, eo magis crassescere turbidumque existere solet. Decoctio autem quo longior, eo plus defaecando valet. Atque in aperto ratio est, quae dictat, plus crassi corporis liquori admisceri, quo infusio longius protrahitur.