Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 17
Unproofread scanNot analysed yet
Alembici fundum aqua imple collo obturato, sed explorato prius aquae pondere. In alembici medio spongiam suspende, &vide quantum aquae ex ea exprimere possis. Quicquid plus minusve fuerit cum aqua absumta conferatur. Sciendum enim, si aliqua fieri possit mutatio, facillime contingere ubi exigui sunt pori; atque haec causa est cur spongia adhibenda praescribatur. Quarta ratio probabilis etiam est, quanquam nondum comperta; estque cum aër exiles poros subintrat corporum. Quippe (ut jam audivimus) quaelibet res exiguo sui quanto proclivior est ad versionem. Tangibilia corpora non delectantur aëris consortio, sed illum subigere tentant in corpus densius. In corporibus integris illud prohibetur, quia condensato aëri nihil est quod succedat. Itaque fieri debet in laxis corporibus, ut arena &pulvere; quae si recondita serventur, humorem colligunt. Experimentum unicum, quomodo bonus corporis habitus &statura producatur. 28. Referunt Veterum quidam, catulos aliasve animantes, si tenellae includantur tali caveae aut pyxidi, ut justam sui generis mensuram implere nequeant, sed in latitudinem aut altitudinem adolescant, crescere ad sui loci formam. Si antiquorum relatu non fallimur, fierique possit ut tenelli partus in hunc modum compressi arctiusque habiti non moriantur, inventa ratio, quae monstrosae exorbitantisque figurae nanos edat.