Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 18
Unproofread scanNot analysed yet
Illud extra controversiam posuit longi temporis observatio, quod premendo, aut conformando partes tenelli foetus non modice à forma desciscunt. Sic frontes infantium, manibus contrectatae (quod antiquis notatum) efficiunt macrocephalos; quae capitis forma tunc in pretio erat. Modica elevatio ponticuli in naso impedit simi nasi deformitatem. Haec observatio probe excussa monstrat medium, quo viri &foeminae multimode venustiores habitioresque evadant, quam nativae conformationis infantia pateretur. Sic surarum ad superiora retractio efficit ne cadant, sed se sustineant. Frontis itidem ad superiora retractio spatiosam nec humilem reddit. Consuetudo obvia infantes fasciis involvendi graciliores ut adolescant efficit, meliorique forma. Videmus enim juvenculas arctiore corporum constrictione uti adversus crassitiem. Experimentum unicum spectans condensationem aëris ut possit ponderari &nutrimentum praestare. 29. Caepae suspensae sponte germinant, nec non pulegium, &herba quaedam Orpinagria Latinis appellata, qua in agris aedes adornantur, alligata asserculo aut bacillo &ad parietem constituta, simile quid praestat. Sed expressius id videmus in majori semperviva, quae ramos proferet per duos tresve annos. Sed radicem ejus linteo oleato involvi constat, quod singulo quoque semestri recentatur.