Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 175
Unproofread scanNot analysed yet
consimilis duro crassoque cortice fructus, huic periculo minime obnoxia fuerint 319. Pomum infumatum referebat pomum mite, vetustum, rugosum, siccum, molle, dulce, interius flavescens; ratio est, quia ejusmodi calor non liquefaciens aut torrens (videmus enim uti intensior calor poma tosta sic faciat emollescere, ut &liquescant, nec non [a) pyra illa quae in quatuor partes divisa sub ecto aduruntur igne, carbonem tostae ambitu pelliculae referant) maturitatem promovet nec adurit. fumus quoque quasi fuligine vestit, quae maturationi conducit. pyra itidem &pruna furno exsiccanda subinde ab emisso sudore remota, non disparis operationis argumentum habent, licet intensiorem caloris vim 320. Poma limo cineribusque immersa plenae erant maturitatis, ut persuadebat flavedo suaviter allubescens &dulcedo; ratio est, quia is caloris gradus limo aut cineri insitus (utpote [b] aequalitate constans) inter omnes proxime ad genuinum accedit, cum nec liquefaciat nec arefaciat, quae maxime vera maturatio. Notandum, haec poma fuisse grati saporis; experimento facili &ad usum accommodatissimo 321. Mala, austeris abdita pomis &cepis, probe a] Pigs-scet, made of Quartersos Warden, b] Smoothering probe maturuerant. Neque calori adscribendus iste effectus, sed spiritibus, integrum corpus aequali ex distributione permeantibus. duritiemque tollentibus, dum poma austera &cepae eos provocant. Sic pomum ex pomo maturitatem contrahit; pomaque conficiendo citro cumulatim confunduntur; uvaque contacta ducit ab uva maturitatem festinatam; botrus contra botrum citius maturescit. 322.