Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 176
Unproofread scanNot analysed yet
Illa foeno stramentove imposita inferiorem caeteris obtinebant maturitatis gradum, quam completiorem nanciscuntur mala stramento subdita; quia foenum aut stramen continet minimum caloris gradum, arctius tamen clausi lenisque, minimeque ad exsiccationem operantis. 323. Pyxidi inclusa ad maturitatem perducta erant, quia aëri intra claustra haerenti inest calor, uti patet in lana, pellibus, holoserico, &c. Advertendum singula in totidem experimentis poma, cum alio ejusdem generis separatim habito, comparata, hujus respectu, dulcedinem, flavedinemque habuisse potiorem, atque adeo maturitate praecelluisse. 324. Malum aut pyrum similemve fructum ex validiori in mensa volutatione, constat vulgaris experimenti fide, emollescere, protinusque dulcescere, leniter solummodo in partes distributis spiritibus, quorum inaequalis distributio procreat austeritatem, sed dura volutatio medium est inter concoctionem simplicemque maturationem. Quare probabilitatem non excesserit, leni volutatione forte bis de die sic per septiduum continuata maturitatem concinnius conciliari per incrementa naturae maxime aemula. 325.