Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum vero ad merces, quas adduxisse dicitis, nullae vobis imponentur conditiones durae, sed justis pretiis eas vendetis, valorem earum accipientes, vel in mercibus aliis, vel in auro &argento: nostra enim nihil interest. Sin vero quicquam sit, quod à Statu isto petere velitis, illud nos ne celetis. Reperietis enim, nos responsum tale relaturos, quos vultus vester minime decidat, aut contristetur. Hoc tantum vobis edico, ne quis vestrum, Karanna longius, (illa apud eos sesquimilliari aequivalet,) a moeniis urbis abscedat, sine licentia speciali. Respondimus, postquam nos vicissim intuiti essemus, gratiotam hanc &quasi paternam benignitatem admirantes, non habere nos, quod diceremus, cum &gratiis agendis verba non suppeterent, &praenobilis ejus &inopinata munificentia, omnia, quae à nobis petenda essent, praeoccupasset. Nos certe cogitationem illam subire, i Geo quasi effigiem Salutis aeternae, in Coelis, ante oculos haberemus: siquidem, qui paulo ante, in faucibus mortis constitutieramus, adductos jam esse in locum, ubi consolationes perpetuae, &nil aliud, spirant.