Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum ad mandatum nobis impositum, obedientiam summam praestituros, etsi fieri non posset, quin corda nostra, ardentissimo sanctam illam &felicem terram ulterius visendi desiderio, inflammarentur. Adjecimus, linguas prius faucibus nostris adhaesuras, quam nos mentionem, vel personae ejus venerandae, vel gentis hujus universae, in precibus nostris omitteremus. Supplicavimus etiam ei, ut nos in numero servorum suorum verorum merito, &fidorum, reputaret, jure non minore, quam quo unquam mortales mortalibus devincti fuerint: itaque nos ipsos, &omnia nostra, ad pedes ejus, humiliter projicere. Dixit Sacerdotem se esse, &Sacerdotis mercedem expectare: id est, Fraternum amorem nostrum, &bonum animarum &corporum nostrorum. Ita à nobis discessit, non sine lachrimis, prae teneritudine animi, obortis, nos quoque reliquit gaudio &affectu gratitudinis confusos, &perculsos, atque invicem dicebamus, nos venisse in terram quandam Angelorum, qui nobis quotidie apparebant, &consolationibus praeveniebant, quas ne cogitare quidem potuissemus, nedum expectare.