Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 181
Unproofread scanNot analysed yet
Materia sit argentum, metallum maxime cum auro symbolizans, cum eo quoque decima Mercurii vivi pars imponatur, duodecima nitri justo pondere, quae vegetando, corpusque metalli aperiendo serviunt. Operatio per sex menses ad minimum continueur. Velim &oleosas quandoque injici substantias, quales adhibentur recuperando auro, tormentis separationum exasperato; in eum finem, ut partes arctius laeviusque disponantur, maximum instituti momentum. Aurum enim, ut constat, compactissimum omniumque metallorum ponderosissimum est, maximeque flexibile; &extensibile. Nota, nemini sperandum ut ex Mercurio vivo aurum conficiat, eo quod pondere valeat; nam Mercurius nullo modo [a] exploratricibus flammis resistendo par est; secundum ab argento locum aes meo judicio mereatur materia ad prioris aptitudinem proxime accedens. Expea) Endure the Mannage of the Fire. turam auri. 328. Hasce auro praerogativas indulsit natura, quod maximi sit ponderis, partibus arcte clausis, gaudens fixatione, flexibilitate aut mollitie, rubigine carens, colore &tinctura flava.