Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 180
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum, ut spiritus metalli vegetentur, partesque tangibiles aperiantur; sine hisce enim duobus adminiculis quicquid in spiritus metallicos conaberis, erit inutile digestioni partium. Tertium, ut aequaliter se dispergant spiritus, nec moveantur subsultorie, quod partes arcte clausas &flexibiles reddet. Hic calor requiritur, non intensione remissioneque varius, sed quantum fieri possit, continue aequalis. Quartum, ne qua spiritibus transitus pateat, qui detinendi, cum illis emissis corpus durum asperumque evadat. Illud efficiet temperatus ignis &accurata vasis clausio. Quintum, ut legantur convenientissima ad transmutationem metalla optimeque praeparata, unde opus facilitabitur. Sextum, ut justum temporis spatium operationi concedatur; non ut spes prolongetur (more Alchymistis usitato) sed ut determinato convenienter intervallo natura se explicet. Principia haec certissima &verissima sunt, ex quibus nunc derivanda experimenti norma, quod fortassis longiori improbet meditatio 327. Angusta paretur fornax, temperatusque excitetur calor &quidem talis, ut metallum perpetuo liquefactum conservet, non vehementior; quod ad rem vel maxime facit.