Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 187
Unproofread scanNot analysed yet
Quare istam indagiuem constituentia peculiari delegamus titulo, qui per medica omnis generis experimenta evagabitur. Caeteris hunc locum assignamus quibus praecedentia facem allucere possunt ubi de acceleranda per artificium putrefactione egimus. Remotis enim putrefactionen causantibus, ipsa excluditur. 341. Primum quod putrefactionem arcet, frigus est, cum diutius incorrupta persten cibaria &potus hiberno quam aestivo tempore. Flores quoque &fructus in nivium conservatoriis vigorem servant illibatum; detentis scilicet spiritibus partibusque tangibilibu constipatis 342. Secundum, astrictio, quae dissolutioni resistit, cum in universum ex medica mentis astringentia putrefactionem arceant.