Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 188
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem astrictionis ratio efficit, ut exiguum olei vitrioli quantum, aquam prohibeat putrescere. Ista astrictio substantiae inhaeret, cujus virtuale frigus est, quaeque fere eodem, ut frigida, modo operatur. 343. Tertium, exclusio aëris, ejusdemque admissio, quae naturae licet in diversum tendentis, ejusdem tamen effecti (ut saepius usu venit) causa sunt, ex conditione subjectae materiae. Sic vinum aut cerevisia ex lagenis accurate clausis durabilitatem quandam nanciscuntur. Horrea subterranea frumentum diutius conservant quam superterranea. Fructus cerae inclusi virorem non amittunt; corpora melli aut farinae immersa, vegeta perstant; liquoresque potus &succi, oleo superficiei illorum superfuso, recentes esse non desinunt. Contra, vestimentis aëri non expositis, tineae innascuntur &mucescunt. Ratio diversitatis est, quod exclusio aëris, ubi spirituum detentione opus, corporibus tribuit ut integra maneant, quod potus &frumentum comprobat; ubi vero spirituum emissio requiritur egerendo humori qui superfluus est, noxam sentiunt quae necesse habent corpora ut aëri exponantur. 344. Quartum, motus &agitatio putrefactioni adversaria, quae requiem exigit. Subput retilis enim &non perceptibilis motus, mofactionis efficiens, turbatur agitatione tusque localis corpora eorumque partes integra tuetur. Sic horreum, ubi ventilatur frumentum, aut devolvitur, velut in clepsydra ex loco superiore in inferiorem incommoda primae dulcedinis prohibet. Aqua profluens put refactione caret; quam &corpus humanum relegat frequentatis exercitiis. Contra, quies, motus defectus, aut obstructiones (ad quos obices sistitur humorum fluxus, motusque perspirationis) putrefactionem promovent, uti paulo ante partim indicavimus. 345. Quintum, exhalatio adventitii in corporibus humoris.