Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 189
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim humectatio putrefactionem acceleret, justa &conveniens exsiccatio (humori scilicet radicali coërcendo) excludit putrefactionem, ut in herbis &floribus; qui si in umbra exsiccentur aut insolentur parvo temporis spatio, optime asservantur. Emissio quippe laxi &adventitii humoris radicalem prodit, secumque in consortio avehit. 346. Sextum, corroboratio spirituum in corpore: nam ut magnus calor putrefactioni corporum resistit, tepidusque calor eidem magis reddit obnoxia; sic &spiritus robore pollens praeservat, debilis &languidus corruptioni viam sternit. Salsae quoque aquae diutius quam dulcis arcetur corruptio; &ostrea sale conspersa cibique, aromatum ope longius putrefactionem excludunt. Tentari posset, num idem esset effectus calce aquis potui indita, diutiusque amoveretur acor. Cerevisia melioris notae tenuem durabilitate anteit, &quicquid calidum aut aromaticum, in conservatione liquidorum ac pulverum, usum habet non exiguum, &c. tam quod corroborent spiritus, quam quod superfluos humores eliquari patiantur. 347. Septimum, separatio crudarum partium corpus reddens aequalius. mixtionis enim imperfectio ostentat putrefactionis metuendae noxam, in quam aquosis major quam oleosis proclivitas est.