Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 196
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamquam adultae aetati medicamentum suppetat eximium ad curandam vitae prolongationem, in pueris tamen tenellisque animantibus ponit incrementi obicem, eadem de causa; calor enim est qui accretionem promovet. Sed ubi homo in statae versatur aetatis meta, calor spiritus depascit, quos frigidior in nitro spiritus condensat &corrigit. Experimenta varia spectantia sulphur 3. Mercurium, duo ex Paracelsi principiis. Duae magnae sunt rerum familiae, variis nominibus designatae, sulphurea &Mercurialis, appellationes Chymicae (quod sal, tertium eorum principium, attinet; ex aliis duobus componitur) inflammabilis &contra, matura &cruda, oleosa &aquosa. Constat enim sulphur &Mercurium in subterraneis velut Patres esse suarum tribuum. In vegetabilibus &vita praeditis aqua &oleum dantur. In ordine inferiori pneumaticorum aër &flamma. In superiori corpus stellae &aether purus. Haec paria enim, quamquam primitivae segregant materiae differentiae, in multis tamen videntur consentire; cum Mercurius &susphur praecipua metallorum materia existat, aqua &oleum vegetabilium &animalium, discreta duntaxat maturatione aut concoctione. Flamma, ex vulgari opinione, est tantum aër accensus, utraque &motus celeritate &facili cessione admodum paria.