Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 197
Unproofread scanNot analysed yet
Atque aether interstellaris (etiamsi vana sit opi nio, stellam densiorem orbis sui partem esse tantam cum stellis habet affinitatem, ut in utrisque detur rotatio. Quare ex penitissimis naturae secretis est, aquam vel aquosum succum vertere in oleum, majorisque momenti quoad nos, quam illa argenti aut Mercurii vivi in aurum mutatio. 355. Instantiae dari solitae, ubi crudae &aqueae substantiae migrant in pinguem &oleosam, quadruplicis sunt generis. Prima consistit in mixtura terrae &aquae, quae ope Solis confusa nitrosam pinguedinem colligunt, cum excessu ejus quae in singulis separatim deprenenditur; uti ex eo innotescit, quod plantas proferant, temperato utriusque succe alendas. 356. Secunda in assimilatione alimenti intra Plantarum corpora &animantium, in quibus plantae simplicem merae aquae &terrae succum transdunt in partem justam oleosae materiae. Animantia, quamquam maximam pinguedinis &carnis portionem alimenta oleosa constituant, ut cibus &potus, aliquatenus tamen aqueum potum assimilant, &c.