Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 198
Unproofread scanNot analysed yet
Sed gemina haec versio aquae in oleum (ex mixtura scilicet atque assimilatione) per varias meatuum percolationum ambages, placidumque &longo temporis lapsu continuatum calorem, absolvitur. 357. Tertia in rudimento putrefactionis ut in aqua corrupta atque faecibus aquarum destillatarum; quae utraque pinguedinis atque olei quendam gradum obtinent. 358. Quarta in dulcoratione quorundam metallorum. quale Saccharum Saturni, &c. 359. Aquae in oleosam magis substantiam mutatio fit digestione; nam oleum nihil ferè praeter aquam digestam. Atque haec digestio fit calore, qui aut externus aut internus. Rursum provocatione aut excitatione posset fieri, quae admixto corpore oleoso aut digesto fit, quorum natura aliquo sui consortio reliqua complectetur. Digestio quoque efficax redditur directe cruda assimilando corporibus omnino digestis, ut fit in plantis &animantibus, quorum nutrimentum nutriendis corporibus existit crudius. Sed, ut dictum, longi circuitus haec digestio est. Fusius persequeiuur tractatum de gemino isto principio (profundae in naturalibus speculationis) ubi perventum fuerit ad titulum de versione corporum; contenti nunc exhibito velut specimine. Est &ubi doceri haud negabunt eodem spectantia, capite de primis materiae congregationibus.