Latin
200
Bacon, Silva silvarum 200
Unproofread scanNot analysed yet
Stulta magiae traditio est, ex combusto in summis aedibus Chamaeleonte orituras tempestates (efficta haec sunt ex sympathiae somniis), cum enim aëre vescatur, magna vi pollere ipsis creditur ad impressionem aeri ingenerandam. Experimentum unicum spectans ignes subterraneos. 361. Narrat veterum aliquis, in quadam regione Mediae flammas erumpere ex plano. quas puras &eructati fumi copia, cineribus, pumicibusve involutas, negat, quales montium cavernae evomunt. Ratio certa est, quia abest flammis constipatio, ut in montibus, aut terrae motibus ad flammarum usque ejaculationes ignescentibus. Efferunt se &caeci sub lapidibus ignes, flammescere ignari, &affuso demum oleo promicantes. Ratio quod videatur ignis adeo suffocari, ut lapidem removere nequeat, calorque sit potius quam flamma, sufficiens tamen inflammando oleo. Experimentum unicum spectans nitrum. 362. Memoriae proditum est, aquam in lacubus nonnullis adeo reperiri nitrosam, ut vestimenta in eam conjecta sponte inhaerentibus sordibus expurmentur, diutius vero ibidem habita in cineres redigantur. Purgativa nitri vis tanto magis notanda est, quanto corpus est frigidius, cum constet aquam calidam melius frigida purgare.