Latin
201
Bacon, Silva silvarum 201
Unproofread scanNot analysed yet
Sed causa est, spiritus in eo subtilitas, qui separat dividitque quicquid viscosum &sordidum corpori adhaeret. Experimentum unicum spectans congelationem aëris. 363. Sume ex vesicis quantam possis maximam, eam vento repletam circa collum obliga filo serico cerato, &obdito praeterea ex cera spissamento arctissime claude, ut exsiccato quoque vesicae collo aër ingressu egressuque prohibeatur. Deinde quatuor aut quinque pedum altitudine terrae infodias in fornice aut nivis conservatorio, ut nix excavetur circa vesicam: exactoque spatio quatuordecim dierum, vide num se contraxerit. Hoc si contigerit, ex circumfuso terrae aut nivis frigore apparet condensatum esse aërem, &aquae similiorem evasisse. Experimenti hujus efficacia late patet. ExteExperimentum unicum spectans congelationem aquae in crystallum. 364. Referunt bona fide; in cavernis interioribus pensile inveniri crystallum, nec non dari stillicidium ex crystalli rudimentis. In aliis quibusdam, sed rarius, ab infra oriri dicitur. Quamquam frigoris id effectum sit; fieri tamen possit, ut aqua se terrae insinuans colligat naturam magis glutinosam, congelationique aptiorem soliditatemque acquirat, cujus aqua sponte sua capax non est.