Latin
203
Bacon, Silva silvarum 203
Unproofread scanNot analysed yet
Experimentum unicum spectans conservationem tum coloris tum odoris in foliis rosa. 365. Sume evulsa rosarum Damascenarum folia, quae in fastigio domus super plumpo exsicces ad solem die sereno, hora inter secundam solummodo &duodecimam, aut praeter propter. exsiccata insere fictili lagenae boni odoris neque humidae, aut vitro angusti oris. compressius illa coge, sed ut absit contritio. obtura lagenam aut vitrum arcte. Istis rosis non odor tantum, sed &color, constabit vegetus ad minimum anni spatio. Observandum, nihil plantis aut aliis corporibus, vel putrefactione, vel arefactione perdendis, aeque nocuum accidere ac humorem adventitium, qui laxa corporum spatia occupat, nisi extrahatur. Innatum enim ac radicalem humorem prolicit egressus sui comitem. Hinc animati corporis succum conservat moderatior sudor. Nota, submotis ab insolatione rosis nullas aut modicas odoris primitivi inesse reliquias; adeo ut secundarius sit qui nativo supervenit. Experimenta varia spectantia centinua. tionem flammae. 366.