Latin
202
Bacon, Silva silvarum 202
Unproofread scanNot analysed yet
Fiat ergo experimentum, imponaturque terrae acervus vasis concavo, tempore intensi gelu, interponatur cannabis, ne fundum petat, deinde superingeratur ea aquae quantitas quae percolari possit. exploretur post, num in fundo glacies solito durior, solutuque difficilior deprehendatur. Putem quoque si terra à vertice usque ad fundum in angustum decrescendo coëat in eam formam, qua inversa [a] constat acuminata sacchari in conum redacti compages, experimentum promoveri posse. Glacies enim, sicubi eliquaverit, evadet [b] massae gracilioris, exiguo quantitatis juvante versionem. ExSugar Loase Reversid. b] iesse in Bulkę.