Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 21
Unproofread scanNot analysed yet
Ita ut flamma duro corpori expellendo haud sufficiat, sed durum corpus flammam extinguat, incendique aut dispergi non patiatur. Sed motus tam vehementis causa in nitro est (alias salem petrae appellamus) quod in se continens crudum &flatuosum spiritum primo ignis calore se dilatat (nec ignoramus, quod simplex aër, praeter naturam calore attenuatus, sibi locum parabit, dissolvens &obstantia flatu dispellens, secundo ubi dilataverit se nitrum, foras flatu propellit flammam, velut internus follis. Ideoque conspicimus, quod sulphur, pix, camphora, ignis artificialis ex bitumine, aliaeque praeterea inflammabiles materiae, quanquam vehementi vixque delebili flamma ardeant, flatus tamen ignei tantum non concitent, ut pulvis pyrius. Contra videmus quod Mercurius (maxime crudum &aquosum corpus calefactus arcteque conclusus, eadem cum pulvere pyrio vi polleat. Quod attinet ad animantia, certissimum est vitales eorum spiritus substantiam esse ex aërea &flammea materia compositam. &quanquam aër &flamma per se non facile misceantur; copulari tamen in fixo corpore non abnuunt. quod patet in duobus corporibus (quae alimenta eorum sunt aqua &oleo. Nam illa quoque sponte sua non facile coeunt, sed in corporibus plantarum &animantibus mixtionem admittunt. Non mirum igitur si parva quantitas spirituum in ventriculis cerebri &ductibus nervorum movere possit tantae molis corpus tanta vehementia, ut in lucta, cursu; tantaque agilitate, ut in tremulo testudinis lusu. tanta scilicet vis est aëris &flammae quando incorporantur. Experimentum unicum spectans occultam naturam flammae. 31. Sume ceream &statue in tubulo ferreo aut aeneo. postea impone illum erectum scutellae, spiritu vini plenae &calefactae.