Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 20
Unproofread scanNot analysed yet
Experimentum unicum spectans commixtionem flammae &aëris, &magnam ejus vim. 30. Flamma &aër non facile miscentur nisi in instanti, aut in vitalibus spiritibus vegetabilium vivisque animantibus. In pulvere pyrio vehementia ejus adscripta fuit rarefactioni terrestris substantiae in flamma. Hactenus verum, &tunc (profecto) aliud evadit elementum, cujus forma occupat majus spatium, unde necessario dilatatio sequitur, &,ne duo corpora unum repleant locum, necessaria globi expulsio, aut sufflatio cuniculorum. Sed habent hae speculationes crudi nonnihil ac stupidi. flamma enim, si nihil aliud adesset, nium maxima quantitate praevaleret, ab alio duro corpore suffocari potest, ut est globus ferreus aut tubus sclopeti.