Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
Facile erat, ex vultu ejus perspicere, gratam illi imprimis fuisse hanc quaestionem nostram: Cor meum, (inquit) vobis mirifice attraxistis, quod quaestionem hanc primo in loco proponitis: Indicat enim, vos quaerere primum Regnum Dei: Atque libenter, &breviter, postulato huic vestro satisfaciam. Annos circa viginti, ab Ascensione Domini, factum est, ut conspiceretur à populo Renfusae, (urbis maritimae ad Orientalem plagam Regionis nostrae sitae,) noctu, (nox autem erat nubila, sed placida,) juxta mille passus à littore, columna Lucis praealta: non figura pyramidali, sed veluti cylindri, à pelago versus coelum erecta, &in vertice ejus Crux Lucis ampla, corpore columnae aliquanto splendidior. Ad spectaculum hoc tam mirabile, congregatus est (ut fit) populus urbis, super arenas maris, &stabat paulisper attonitus: Verum paulo post scaphis parvis plurimi se commiserunt, ut rem tanti stuperis propius inspicerent. Verum, postquam scaphae intra sexaginta circiter à columna virgatas, advenissent, ecce omnes subito se sistebant, nec ulterius procedere poterant; ita tamen, ut in circuitu movere, sed non accedere Dite GGc propius liceret: adco ut scaphae veluti in Theatro starent, lucem hanc tanquam scenam coelestem spectaturae. Evenit autem forte fortuna, ut in scapharum una, adesset quispiam ex Sapientibus nostris, societatis nimirum Domus Salomonis: Quae Domus sive Collegium (fratres mei carissimi,) oculus plane est hujusce Regni.