Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
Qui postquam aliquandiu, columnam hanc, una cum Cruce, attente, &devote contemplatus esset, in faciem se prostravit, &dein se in genua erigens, manusque ad Coelum attollens, hujusmodi preces fudit. Domine Deus Coeli &terrae; ex gratia tua speciali, Ordinis nostri hominibus, dignatus es opera tua creationis, &eorum secreta, nosse; atque dijudicare, (quantum generationibus hominum datur,) inter miracula divina, opera naturae, effectus artis, &illusiones daemonum, cum imposturis omnimodis. Agnosco &testor coram hoc populo, Rem hanc quam ante oculos intuemur, esse Digitum tuum, &Miraculum Verum. Quoniam autem è Libris nostris didicimus, Miracula nunquam à Te elita, nisi ob Finem aliquem Divinum &excellentem, (etenim Leges NaDigitized by Google tura tirae Leges tuae sunt, à quibus nisi magnam ob Caussam minime recedis;) humillime obsecramus, ut signum hoc magnum nobis sortunes, atque ejus Interpretationem &usum in Misericordia concedas; id quod, dum idem ad nos mittas, tacite &secreto polliceris. Postquam ita precatus est, continuo Scapham, in qua vehebatur, solutam sensit &mobilem, caeteris adhuc veluti ligatis manentibus.