Latin
215
Bacon, Silva silvarum 215
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque conspicimus fatuos majore ex parte balbutire, blaesos quoque post haustum modice vinum, minus balbutire, quia excalefacit. Neque latet nos, in principio sermonis balbos magis haesitando offendere, quam in progressu, calescente scilicet paulisper per motum lingua. In quibusdam tamen causa fuerit fortasse (licet raro! linguae siccitas, par, cum frigore, motus retinaculum, malum viris sapientibus &praeclaris frequens, qualis fuit Moses, vir praepeditae linguae. Plurimi balbi admodum cholerici deprehenduntur, cholera linguae siccitatem inducente. a) Stutting. Experimenta varia spectantia odores. 387.