Latin
216
Bacon, Silva silvarum 216
Unproofread scanNot analysed yet
Odorum major in aëre libero &ex modico intervallo fragrantia est, quam si naso admoveantur, ut praecedentia alibi monstrarunt. Ratio duplex. Prima, tenuior mixtura aut incorporatio odoris: sic gratissime soni auribus accidunt, si pars quaelibet ac dissociata sensum non feriat. Altera, quia omnis fragrantia crudis terreisque odoribus admixtis constat. Ex distantia conciliatur suavitas, quae ex majori spiritalitate, deserente ejus comitatum quicquid terrei vehebat. 388. Latitantem in siccis substantiis odoris suavitatem contusio ad maximum vigorem reducit. Sic compuncti aurantiorum &citriorum cortices magis ea reddunt odora: In genere motio &agitatio ex corporibus, etiam non contusis, fragrantiam elicit, uti sacculus odoratus si agitetur. Ratio duplex: prior spirituum largius effluvium facilitato per contusionem, punctionem, compressionem, &aliqua ex parte motum, egressu; posterior alteram includit, impulsio scilicet aëris, indeflexum odoris vehiculum. 389. Maximas in floribus odorum delicias produnt plantae, quarum inodorae penitus sunt frondes, ut in violis, rosis, parietaria, caryophyllis majoribus &minoribus, caprifolio, flore vitis, mali, tiliae, fabarum, &c.