Latin
217
Bacon, Silva silvarum 217
Unproofread scanNot analysed yet
ratio est, quod ubicunque calor &vigor plantae sufficit insinuando frondibus odori, ibi flos languidi &evanidi odoris est prae frondibus, ut videre est in rosmarini &lavendulae floribus, &floribus cynosbati odorati. Si calor non sit validus, plantae spiritus digestus &attenuatus existit, admoto velut succi crudioris secerniculo ubi efflorescere coeperit, non ante. 390. Plerique odores optime fragrant discerpti aut contusi, ut dictum; pressi autem flores vel percussi exuunt fragrantiae vigorem; ratio est, quia compressio crassiorem magisque terreum spiritum in tenuioris consortio elicit, confunditque, cum in iis quae acriorem de se odorem spargunt, talis in exitu odoris gradus non detur. Experimenta varia spectantia bonitatem &delectum aquae. 391. Usus optimi est in exploranda aquarum bonitate versari. Momentum aliquod est in gustu aquae potorum, sed ut tutius acquiescere liceat aliis experimentis. Primo, exploratis ad pondus aquis; ubi discrimen occurrit, sed ut parum huc faciat; optimaque censetur levitate. 392. Secundo, coctione ad ignem aequaliter structum, praeferendaque cujus velocior consumptio est. 393. Tertio, observa in lagenis diversis, aut vasibus apertis inter se, quoad reliqua, paribus, quae diutissime foetorem arceat perstetque incorrupta, caeteris antehabenda. 394. Quarto, fac periculum in fortioris tenuiorisve potus paratu, indita ut robique eadem maltae quantitate. Et statuere omnino licebit, magis concoctam &nutritivam esse aquam, unde potus fit generosior; quamquam in medicis usibus illa futura sit rejicula.