Latin
220
Bacon, Silva silvarum 220
Unproofread scanNot analysed yet
In causa sunt venti stati benigniores, quos motus aëris in majoribus circulis (quales sunt sub aequinoctiali circulo vel mundi zonâ) producit, unde refrigeratio. Neque propterea hic calor meridianus est tantus, quando venti stati sunt benigniores quam circa horam nonam aut decimam antemeridianam. Altera causa est, longitudo noctium, quibus ros caloris diurni incommoda pensare solet. Tertia causa commoratio Solis non cum respectu ad diem &noctem (de his enim ante dixi) sed tempestatem anni. sub lineâ enim Solis obliquo cursu transitus aestatem hyememque geminat, cum in limbis Zonae torridae duplicet, retrocedatque, &sic unam aestatem longam efficiat. Experimentum unicum spectans fuscum colorem in Aethiopibus. 399. Calor Solis homines quibusdam in locis nigricante colore tingit, ut in Aethiopia, Guinea, &c. non esse illud ignis effectum, ostendunt vitrarum, continuo ad ignem occupati. Ratio fortasse, quod ignis in spiritus &sanguinem agat, ut exhalent, hominesque sic reddat pallidos &subfuscos. Benignior autem Solis calor sanguinem duntaxat in corporis extimas partes prolicit, concoquitque eum potius quam eliquat. Hinc omnes Aethiopes carnoso quidem sed inconcinno habitu sunt corporis, crassisque labiis, quae humidum detentum, non elicitum, arguunt.