Latin
221
Bacon, Silva silvarum 221
Unproofread scanNot analysed yet
Nasci quoque videmus illos in regionibus aqua propter fluvios aliasque causas abundantibus. Meroë enim, Aethiopiae metropolis amplum lacum adsidet. Congo quoque, ubi Aethiopes reperiuntur, aquis scatet, nec non regio finitima nigro flumini, Aethiopibus habitata, aquis foecunda est, ut ®io circa Capoverde est humida, unde &pesti obnoxia. Regiones Abissinorum, Mauritaniae atque Peruviae, quarum incolas tingit ravus &olivestris color, fuscusque, passim arenosae, siccaeque sunt. Quantum ad Aethiopes, ut toroso &abnormi corporis habitu sunt, ita forte &sanguinei sint rubrique intus coloris, nisi extima cutis nigricans visum sisteret.